Stampa la notizia

Ultimo Angelus Papa Benedetto XVI Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum,benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui Jesus.
Angelus Domini

Angelus Domini nuntiavit Mariae

et concepit de Spiritu Sancto.

Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum,
benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui Jesus
.

Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus,
nunc et in hora mortis nostrae. Amen
.

Ecce, ancilla Domini.

Fiat mihi secundum verbum Tuum.

Ave Maria...

Et verbum caro factum est

et habitavit in nobis.

Ave Maria...

Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix,

ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus.

Gratiam Tuam, quaesumus, Domine, mentibus nostris infunde, ut, qui angelo nuntiante, Christi, Filii Tui, incarnationem cognovimus, per passionem eius et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur.
Per eundem Christum, Dominum nostrum. Amen


Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.

Sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen

Gloria...

Gloria...

Réquiem aetérnam dona eis Dómine:

et lux perpétua lúceat eis.

Requiéscant in pace.

Amen